Bookbot
Das Buch ist derzeit nicht auf Lager

Aridus frugifer

Parameter

Mehr zum Buch

Hoc anno MMXIIImo p. Chr. n. Michael von Albrecht, egregius litterarum Latinarum professor Heidelbergensis emeritus, diem natalem octogesimum celebrat, vir vegetus, gnavus, totius Latinitatis cultusque Europaei necnon musices propagator indefessus, idemque operibus innumeris doctis ac laboriosis toti rei publicae litterariae notissimus. Qui vir eximius doctrina, comitate, humanitate totum orbem, ut ita dicamus, eruditorum et docet et delectat. Qua de causa collegae atque discipuli Michaelis variarum disciplinarum brevissimo ac urgente tempore sua sponte hancce parvam saturam lancem collegerunt, uti debito afficerent honore eum virum, qui multos per annos Myrtilleti aliisque in locis haud hercle sine fructu litteras docuit Latinas. Lector si quaerat ex nobis, cur opusculo sit titulus ‘Aridus frugifer’, sciat necesse est se ipsum interdum Latine nominasse Michaelem von Albrecht ‘Aridum’, quod in oppido ‘Sandhausen’ Palatinus Rheni habitare solet. Quem ‘Aridum’ haudquaquam sterilis vel venae vel arenae esse omnes noscunt, qui eius opera et vernacula et Latina legerint. Immo vero frugiferum et scriptorem et magistrum esse constat. Itaque haud dubie titulus opusculi ingenio Michaelis quadrat. Speramus fore, ut Michael von Albrecht hisce opusculis octogenario oblatis delectetur. Hoc enim modo gratias persolvere dignas voluimus viro omni laude dignissimo. Myrtilleti, mense Augusto anni MMXIII.

Buchkauf

Aridus frugifer, Hermann Wiegand

Sprache
Erscheinungsdatum
2013
Wir benachrichtigen dich per E-Mail.

Lieferung

  •  

Zahlungsmethoden

Feedback senden